- CASSELLA
- CASSELLAurbs, Landgraviatûs Hassiae caput. Familiae origo a Ducibus Brabantinis: e quibus Henricus II. Magnanimus, reliquit filios duos, Henricum III. Brabantini, et Henricum, cognomine Puerum, Hassicai rami, auctores: quorum his obiit A. C. 1308. pater Ottonis, qui principatum ad Lanum; Iohannis, qui Cassellas, et Ludovici, qui marpurgum renuit. Sed successit reliquis Otto; e cuius posteris Ludovicus Mitis, genuit Ludovicum Pium, qui Cassellas iterum, et Henricum, qui Marpurgum tenuit: quorum ille inortuus A. C. 1471. stirpem propagavit, e cuius successoribus, Philippus Magnanimus fuit, rebus opro Euangelio gestis, inclitus. Huius fil. Guilelmus iterum Casselanae, Georgius vero Darmstatinae lineae auctores fuêre. Guilielmus, Princeps literis egregie cultus, in Patre capitvol liberando, multum et cum successu occupatus, Cassellas suas maxime munivit, magnâ in Impegio auctoritare, et controversiarum, inter vicinos obrtarum, arbiter: Libro Concordiae fortiter se opposuit, Obbit A. C. 1592. ex Sabina Wirtenbergica, pater Mautitii: qui πολύγλωττος et etuditus, Reformatae Religioni summô zelô adhaesit: Primo foederi, A. C. 1603. quô unioni praeludebatur, dein ipsi Unioni nomen dedit. A. Gronsfeldio, iussu Tillii, Cassellis obsessus, regimen transtulit in filium Guilielmum, A. C. 1626. mortuus A. C. 1632. Hic cognomine Constans, susceptô regimine, cum fratribus de Apennagio, inde cum Darmstatinis de causa Marpurgensi transegit: Foedus cum Gustavo Adolpho pepigit, Lipsiensi conventui interfuit, A. C. 1631. Regi ad Lipsiam victori copias suas prope Hoechstam iunxit. Pace Pragensi pene solus in Germania noluit comprehendi, hanoviam a Caesareanis liberavit, defunctus in Frisia A. C. 1638. Vidua eius Amelia Elisabetha, Lamboium A. C. 1642. in agto Kempensi, et A. C. 1648. ad Grevenburgam Caecidit, etc. Horum filus Guilielmus, in pace Monaster. Abbatiam Hirschfeldiam, et praefecturas Schawenburg, Buckeburg, Staathagen et Saxenbagen; atque pro satisfactione 600000. imperialium accepit: in causa Marpurgensi, et Waldeccensi cum adversa parte transegit, etc. prudentiâ et pietate inclitus. obiit repentinâ morte, A. C. 1663. pater ex Hedvige Sophia Brandeburgica, inter alios Guilielmi, qui A. C. 1672. aetat. 18. Parisiis obiit, et Caroli, qui nunc ditionibus praeest. Ut diu et feliciter praesit, vota piorum Deus exaudiat! Vide Sepner. in Sylloge Geneal. Histor. et in voce Cassilia.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.